1518, грудня 23. Берестя. — Дозвіл великого князя литовського Сигізмунда I Старого князю Василю Михайловичу Сангушковичу Ковельському заснувати на місці села Ковель у Волинській землі однойменне місто і надає його мешканцям (полякам, русинам, євреям, вірменам і татарам) магдебурзьке право.

1518, груд­ня 23. Бере­стя. — Дозвіл вели­ко­го кня­зя литовсь­ко­го Сигіз­мун­да I Ста­ро­го кня­зю Васи­лю Михай­ло­ви­чу Сан­гуш­ко­ви­чу Ковельсь­ко­му засну­ва­ти на міс­ці села Ковель у Волинсь­кій зем­лі одной­менне місто і надає його меш­кан­цям (поля­кам, руси­нам, євре­ям, вір­ме­нам і тата­рам) маг­де­бурзь­ке право. 

In nomine Domini amen.
Ad perpetuam rei memoriam Ne gesta aut alique ordinaciones et principum concessiones cum temporum labilitate pretereant et evanes- cant conveniens visum est ut l[itte]rarum apicibus sigillorum q[uae] autenticorum appensione et testium annotacione ad posteritatis noticiam deducantur. Proinde Nos Sigismundus dei gratia Rex Polonie, Magnus Dux Lithuanie, Russie, Prussie, Samogithie q[uae] dominus et heres etc. Significamus tenore presencium quibus expedit universis p[rese]ntibus et futuris harum noticiam habituris. Quo[d]modo dux Wassil Michalovicz Sanguskovicz supplicant nobis ut ei concederemus de villa sua hereditaria Kowle in terra Volhinen[si] sitta oppido erigere et locare cum foris septimanalibus et annalibus. Ut q[uae] om[n]ibus incolis in eodem oppido seu civitate denuo erigenda residentibus. Jus Maydem- burgen[si] cum quibusdam prerogatinis daremus, super quod exhibuit eciam coram nobis l[itte]ras divi olim Alexandri Regis fratri et predecessores nostri patri suo duci Michaeli concessas Nos itaq[ue] attendentes fidelia servicia ipsuis ducis Wassil que nobis et reipublice Magni ducatus nostri Lituanie exhibere consuenit. Sibi de certa sciencia et gracia nostra speciali ad eiusmodi supplicacionem suam veluti instam dedimus et concessimus damus q[uae] et concedimus de preduta villa sua Kowle oppidum denuo erigere et locare quibusuis hominibus Polonis, Rutenis, Judeis, Armenis et Tartaris. In quo tam septimanalia q[uam] annalia fora tenenda et exercenda admittimus forum si quid septimanale quocumq[ue] die illud habere instituere et proclamari volverit. Annalia autem duo instituimus unum pro die exaltacionis sancte Crucis in five estatis, alterum die opeta[m] post diem Natalis domini et hoc tribus diebus utrobiq[ue] sexus omnimodam Libertatem et secu- ritatem veniendi et abeundi iuxta ius et consuetudinem aliarum civita- tum nostrarum. Preterea quia eo Libencius et celerius homines et om[n]es artifices. Undequaq[ue] confluent quo se maiore Libertate senserint esse dotatos. Ideo predictum oppidum Kowle prout in suis metis, limitibus et graniciebus, longe et late, ac circumferencialiter continetur ab aliis quia distinguitur et limmittatur de Jure Ruthenico, Lituanico et quovis alio in Jus Teutonicum quae Maydemburgen[si] dicitur transtulimus et transferrimus, tenore p[rese]ncium mediante, temporibus p[er]- petuis duraturum, removentes ibidem omnia[m] jura Lituanica, Rute- nica et quevis alia modos q[uae] et consuetudines universas que ip[su]m Jus Teutonicum consueverunt perturbare. Eximimus insuper et p[er]petuo liberamus om[n]es et singilos kmethones oppidanos et quosvis dicti oppidi incolas ab omni jurisdicione et potestate omniu[m] dignitariorum nostrorum Palatinorum, Castellanorum, Capitaneorum, Judicum, Subjudicum et quorumvis dignitariorum et officialium ac Ministerialium nostrorum et ip[s]orum al[ii]s dzieczke sic q[uae] ipsi oppidani et advocatus eorum coram ip[s]is aut aliquo prefatorum dig- nitariorum et officialium pro causis tam magnis q[uae] parvis, ut pote furti, incendii, sanguinis effusione, homicidii, membrorum mutilacione et aliis quibusvis enormibus excessibus cittati minime respondeant, nec aliquas penas solvere teneantur. Sed ipsi dicti oppidi incole tantum coram ip[s]orum advocato qui pro tempore fuerit comparebunt advo- catus vero coram ip[s]o duce Vassil vel successoribus eius et hoc dum cittatus fuerit L[itte]ra suo sigillo sigillata et tunc non aliter q[uae] jure suo Teutonico Maydemburgen[si] de se querulantibus respondere sint astricti. In causis vero criminalibus vel capitalibus superius expressis advocatus pro tempore existens intra metas et granicies suas indi- ca[n]di, sentenciandi, puniendi, corrigendi, plectendi et condemnandi, plenam et omnimodam habebit facultatem, prout hoc Jus Teutonicum in omnibus suis punctis, sentenciis, clausulis, articulis, condicionibus et capitulis postulat et requirit tenore p[rese]ncium mediante inp[er]petuum. Judei autem Cowlen[si] debent se regere eo jure quo Judei Brzesten[si] se ip[s]os regunt. Preterea om[n]es et singuli Cives ac mercatores Incole ip[s]ius oppidi Kowle qu[e]cumq[ue] cum suis mercibus ad aliquas Civitates oppida et alia Loca per Lituaniam equitabunt tunc antigua thelonea tam in Locis et Civitatibus nostris q[uaem] quorumcomq[ue] subditorum nostrorum ducum et dominorum. Nova vero seu noviter instituta nullibi Locorum solvere debent sed imunes et liberi erunt a solucione eoru[m] p[er]petuo et inviolabiliter liber erit ip[s]e dux Vassil hoc oppidum augmentare dilatare at[que] ex tabernis et ex foris utilitates et proventus facere prout sibi uxori et liberis at[que] eorum successoribus melius et utilius videbitur expedire p[er]petuo et ineium. In cuius rei testimoniu[m] et robur sigillum nostrum p[rese]ntibus est sub appensum.
Actum in Conventu guali[s] Brzesten[si] feria sexta in vigilia Nativitatis domini nostri anno eusdem Millesimo quingentesimo decimo octavo presentibus ibidem R[evere]ndis in p[ro]po[s] patribus d[omi]nis Alberto Vilnen[si] et Paulo Luceorien[si] Ep[iscop]is. Necnon Magni- ficis et Generosio Nicolao secundo Radzivil Palatino Vilnen[si] et Magni ducatus nostri Cancellario, duce Costantino Castellano Vilnen[si] Exercituu[m] q[uae] Lituanie suppremo[s] et Luceorien[si] seu Volhinen[si] Capitaneo, Gregorio Stankovicz Ossczykovicz Palatino Trocen[si] et Curie nostre Marsalco, Joanne Nicolai Radzivil suppremo[s] Magni ducatus Marschalco et Capitaneo Drohicen[si] et Georgio Hlynycz Marschalco n[ost]ro et Capitaneo Brzesten[si] et aliis q[uam] pluribus fidedignis testibus ad premissa[m].
Datum per manus eusdem Magnifici Nicolai se[cun]di Radivil Palatini Vilnen[si] et Cancellarii nostri.
Scripsit aut[em] Laurentius Miedzileski p[rae]p[osi]tus vilnen[si] et Secretarius Regie1 . 

Ори­гі­нал: AGAD, Zbiόr Dokumentόw Pergaminowych, Dz. X, Sygn. 4792, K. 1. Пер­га­мент. Роз­міри: 56х44 см. Кіль­кість стрі­чок — 33. Стан збе­ре­жен­ня — від­мін­ний. Чор­ни­ло світ­ло- корич­не­ве. Почерк писа­ря вираз­ний. Натиск силь- ний. Пер­ша літе­ра з візе­рун­ком. Збе­ре­гла­ся печат­ка чер­во­но­го кольо­ру із гер­бом “Пого­ня”, яка прив’язана пле­те­ним шнур­ком чер­во­но­го кольору.
Попе­ред­ні пуб­ліка­ції: Archiwum książąt Sanguszków w Sławucie wydane przez Bronisława Gorczaka, konserwatora tegoż archiwum. — T. III. (1432–1534) — Lwów, 1890. — № CXCIII. — S. 182–184. У цьо­му видан­ні доку­мент помил­ко­во датуєть­ся 24 груд­ня 1518 р.
1 Допи­са­но іншим почерком.

Повер­ну­ти­ся до руб­рик документів